- SCOLIUM
- SCOLIUMGraece Σκολιὸν, subintellige μέλος, genus Carminis apud Graecos convivalis. Quamvis enim Socrates apud Platonem in Protagora, Musicae usum in conviviis improber illamque Euripides funeribus magis convenire, ad luctum mitigandum, asserat, tamen et Xenophon in epulis eam admittit, et Phemius apud Homerum Odyss. exemplô idem suô docet. Cum autem ad choreas vel cantum convivantes accederent, minoribus poculis remotis, maiusculum κρατῆρα poscebant, uti discimus ex Euripide in Ione v. 1177.Ε᾿πεὶ δ᾿ εἰς αὐλοὺς ἧκεν ἐς κρατῆρά τεΚαινὸν, γέρων ἔλεξεν, ἀφαρπάζειν χρεὼνΟἰνηρὰ σκέυη μικρὰ μεγάλα τ᾿ εἰσφέρειν.Quem in convivio circumferri solitum appellabant ᾠδὸν, quod non liceret absque cantu propinare vel excipere, ut videre est apud Tryphonem Gramm. εν Ο᾿νομας. Cantus autem vocabatur Σχολιὸν; de quo nomine inter Grammaticos non convenit. Nugantur de Scolio pede, sic enim nominant Amphimacrum, quem tamen nihilô frequentius in illis invenias; cum pedibus aut numeris a Paeane neutiquam diflerat, uti ostendit Scaliger de Arte Poet. l. 1. c. 44. Similiter ludunt, qui κατ᾿ ἀντίφρασιν nominatum aiunt, quasi omnium facillimum et μέλος ὀλιγόςτιχον, Schol. in Aristoph. Ran. τὰ γὰρ δύσφημα ἐπὶ τὸ ἐυφημότερον μεταλαμβάνεται, οὐ μὲν τοὔμπαλιν. Nonnulli διὰ τὴν θέ???ιν τῶ κλινῶν σκολιὰν, a situ lectorum et convivarum obliquo: vel ab obliquis tibiis, sic nuncupatum volunt, de quibus tamen apud idoneos Auctores nulla mentio. Sunt qui ex Oro Grammatico ab oculis remulentorum, qui σκολιοὶ seu ἀνεςτραμμένοι, distorti, appellationem arcessant. Scholiastes Aristoph. in Vespis hinc ita nominatum vult, quod a primo coeptum, nequaquam a proximo, sed ordine flexuosô ultroque exciperetur. Quae sententia Scaligero non displicet. Tres enim erant in conviviis cantiones recitandi modi, teste Dicaearchô περὶ μουσικῶν ἀγώνων, apud Schol. locô praefatô: Unus, quum ὑπὸ πάντων id fieret, pluresque concinerent, ut in Choris et Nuptiis. Alter καθ᾿ ἕνα,quum in conviviis aut festis sodalitatibus, singuli per ordinem canebant. Tertium, cum canebatur εναλλάξ, succedebantque non serietim, sed, ut cuique visum eslet, a cantu myrti laurive ramus dabatur ei, qui magis idoneus iudicaretur, aut quem ei, qui canere desiisset, placebat ellgere. Ratio enim Scolia cantandi haec fuisse legitur: Qui primus ordiebatur, ramum myrti, dictum αἴσακον, thyrsi instar, manu tenens, incipiebat decantare carmen aliquod Simonidis, vel Stesichori vel Aeschyli, quodcumque adlibuisset, et continuabat quoad volebat, postea ramum cui lubebat porrigens, illi locum pergendi cantu, ubi is finisset, dabat; hic similiter alteri, donec omnes cecinissent. Tum victori ᾠδεῖον cedebat. Cum Homericum recitabatur Poema, laurus in myrti locum, et agnus in poculi substituebatur. Alii tamen malunt, a primo lecto coeptum, altrinsecus primo lecto datum ramum, simul cum cantionis iure: inde ab illo ei, qui secundus erat in adverso lecto: ab hoc ei, qui exadversum in altero secundo discumbebat; ita enim revera σκολιὸν erat, sicut reptatio serpentum et quasi serrae dentes. Auctor huius carminis Terpander fuit, teste Plut. in Mus. Materia laudes virorum fortium: Unde vulgatissimum erat Scolium, dictum Harmodius, quod frequentissime cantaretur, in laudem Harmodii et Aristogitonis Tyrannicidarum, cuius mentio apud Aristophanem Vespis et Acharn. Incipiebat, φίλτατε Α῾ρμόδιε, οὔτοι ποῦ τέθνηκας etc. Aliud de Admeto,Α᾿δμίτου λόγον ὦ ἑταῖρε μαθὼν,Τοὺς ἀγαθοὺς φίλει,Σῶν δειλῶν δ᾿ ἀπέχου.Δειλῶν ὀλίγα χὰρις.Ubi notanda τῶ ἀγαθῶν et τῶ δειλῶν oppositio. Similiter ab Eustathio refertur unum super Il. 8. relatum ad eorum fortitudinem, qui in oppidi Lipsydrii fuerant obsidione; ut alia omittam. Neque vero in hisce solum occupabantur Scolia sed et in communibus sententiis et adagiis et quocumque genere adhortationis ad bene beateque vivendum. Sic enim Timocreon Rhodius in divitias Scolium concinnavit,Ω῎φελες ὦ τυφλὲ πλοῦτε,Μήτ᾿ εν γῇ μητ᾿ εν θαλάττῃ μήτ᾿ εν ἠπείρῳΦανήμεναι.Α᾿λλὰ Τάρταρόν τε νάιειν καὶ Α᾿χαρόντα,Διά σε γὰρ παντ᾿ εν ἀνθρώποις κακὰ;apud Scholiastem Aristoph. Ran. In eiusdem Vespis, aliud incipit,Χρήματα καὶ βίαν κλειταγόρα τε κᾀμοί,Et scribit Plato in Gorgia, cani Scolio solitum, ὑγιάινειν μὲν ἄριςτον, τὸ δὲ δέυτερον, καλὸν γενέςθαι, τρίτον δε τὸ πλουτεῖν ἀδόλως. Aliud recitatur a Plut. in Amator. quod quoniam. Graecas olet foeditates, indignum puris his Commentariis puto. Lyricorum vero usus plurimus in Amoribus et Lusibus et Potationibus; in quibus exercuit sese inprimis Sappho. Vide Scaligerum locô citatô. A' Scolio diversum non videtur fuisse ὄρθιον μέλος, nisi quod hoc ab unico, illud a pluribus, canebatur. Dicebatur vero ὄρθιον, non quod rectô ordine procederet, sed quod altâ et erectâ voce, ut Suidas explicat, vel secundum Orthium modum, caneretur. Sed et locô Scoliorum, integras aliquando Comoedias tractatas fuisse in conviviis legimus, quamvis non ad Menandri unguem edecumatas. Interea dum hôc pactô laetitiae litabant Veterum ςτόματα i. e. ossicula seu oscilla inferebantur, rerum vices et incertitudinem, convivis in animum revocatura, qualibus in Sigillaribus Romani usi, vel Augustus lusit, apud Sueton. in eo c. 8. §. 3. Fuit etiam Scolia, nomen poematis ab Origene compositi, plurima perplexa et obscura continentis: Pericles quoque Leges suas, ad modum Scoliorum, scripsisse legitur, apud Aristophan. Ran. forte non tam, ob per plexitatem, quam quod eôdem cum Scoliis metri genereillas voluerit hominibus inculcari. Vide Francisc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 6. c. 6. Nec omittendum, ad Citharae cantum cani Scolia consuevisse. Vide quoque supra, ubi de Myrti ramo: uti de Scholiis, quae χόλια Graecis ac Commentariis, ad oram librorum attexi, scriptioni explicandae, solitis, Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce Σημείωσις.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.